- PANIONIUM
- PANIONIUMlocus sacer in Mycale promont. in Septentrionem vergens, communiter ab universis Ionibus Neptuno Heliconio dicatus. Hunc in locum quotannis conveniebant Iones ad peragenda sacrificia, quae et ipsa Panionia dicebantur. Stephanus: Πανιώνιον, τέμενος, καὶ πόλις εν τῇ παραλίᾳ τῶ Ἐφεσίων. Herodotus non urbem, sed χῶρον ἱερὸν vocat. Sic enim ille l. 1. Τὸ δὲ Πανιώνιόν ἐςτι τῆς Μυκάλης χῶρος, ἱερὸς πρὸς Ἄρκτον τετραμμένος κοινῆ ἐζαραρημένος ὑπὸ Ἰώνων Πωσειδεῶνι Ἑλικωνίῳ. Ἡ δὲ Μυκάλη ἐςτὶ τῆς Ἠπείρου ἄχρη, πρὸς ξέφυρον ἄνεμον κατήκουσα Σάμῳ. Ἐς τῶ συλλεγόμενοι ἀ πὸ τῶ πολίων Ἴωνες ἄγεσκον ὁρτὴν τῇ ἔθεντο οὔνομα Πανιώνια. Herodoto consonat Strabo l. 14. Πρῶτον δ᾿ ἐςτὶν εν τῇ παραλίᾳ τὸ Πανιώνιον, τρισὶ ςταδιόις ὑπερκέιμενον τῆς ςθαλάςςης, ὅπου τὰ Πανιώνια, κοινὴ πανήγυρις τῶ Ἰώνων συντελεῖται τῷ ῾Πλικωνίῳ Ποσειδῶνι, καὶ ςθυσία. Meminerunt etiam Plin. l. 5. c. 29. Itemque Pomp. Mela. l. 1. c. 17. Plinius ita: In orâ, quae Trogylia appellatur, Gessus amnis. Regio omnibus Ionibus sacra, et ideo Panionia appellata. Mela vero sic: Ibi est Panionium sacra regio, et ob id eô nomine appellata, quod eam communiter Iones colant. Nic. Lloydius. Illustri Marshamo Panionia, festum et templum Ionum; Panionium, concilium fuit ex XII. urbibus, sicut Triopium Doriense ex VI. Amphictyonicum σύςτημα ex pluribus, Colonias has in Afiam deduxit Neleus, illustrisIonicae migrationis auctor. Velleius l. 1. c. 74. Iones profecti Athenis nobilissimam partem regionis maritimae occupavêre, quae hodieque appellatur Ionia. In Marmore Arundel. apparet adhuc, Ephesus, Erythrae, Clazomenae, Colophon, Myus, Samus: evanuerunt, Miletus, Priene, Lebedus, Teos, Phocaea, Chius: quae XII. civitates Ionum nomine gloriabantur, et fanum construxerunt de suo nomine, ad quod Iones alii non admittebantur, exceptis Smyrnaeis: in Mycale promontor. ut dictum. Vide Herodot. d. l. Sed et antea Aelaeam urbem maritimam (postea Pergamenorum navale) Athenienses iamdudum incoluerant, sub Menestheo Rege cum eo Troiam profecti, Strabo l. 13. Quam in rem plura apud Marshamum praefatum Canone Chron. ad Sec. XII. et supra voce Ionia, item Nileus. Addo, quod prope Miletum locat Sponius, ubi XII. has Ioniae civitates, Ephesum, Miletum, Myuntem, Lebedum, Teum, Colophonem, Prienem, Phocaeam, Erythras, Clazomenem, Chium, Samumque, quibus Smyrna accessit decima tertia, convenire solitas, recenset, Itiner. Part. 1. p. 373. Panionia vero, sicut et Panathenaica, festivitates fuisse, in quibus utriusque sexus flos per mutua nexis manibus saltaverint Pyrrhichicam, docet Scaliger Poetices l. 1. c. 27.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.